MANSFELDIA

MANSFELDIA
I.
MANSFELDIA
insul. Terrae Arcticae, in sinu Hudsonio, recens ab Anglis detecta.
II.
MANSFELDIA
veteris Saxoniae portio, putatur nomen a Manno secundo Germannorum Rege sortita; quasi Manni campus. Scribit Munsterus, esse in hac regione amplissimum lacum, cuius piscium, ranarum, aliorumque reptilium formas atque figuras adeo accurate in saxis fissilibus, quae hîc inveniuntur, quaeque Ardosas vocant, effigiatas atque a natura depictas cernas, ut primâ fronte illas dignoscere, atque singulas suis nominibus exprimere queas. Praetetea regio est admodum metallifera, aurô, argentô et aere presertim abundans: inter Erphordiam 9. leuc. in Caeciam et Magdeburgum 9. sita est urbs eiusdem nominis. Hic Comitatus quatuor alios Comitatus in se continet Arustes, Wipra, Wethin. et Quernfurt, qui olim proprios habuerunt Comites, nunc vero praeter Comitem a Mansfeld neminem agnoscunt. Baudrando hic Comitatus tractus est Thuringiae, inter Principatum Anhaltinum ad Boream, ditiones Hallensem et Mersoburgensem ad Ortum, et Thuringiam propriam ad Meridiem ac Occasum. Nunc subest Electoribus Saxoniae, sod alias sub Comitibus propriis celeberrimis, quibus
omnibus et singulis persolvere debet 2000. flor. in perpetuum. Ibi oppida praecipua Mansfeldia, Eislebia, Heldrunga et Querfurtum Illustris haec Familia titulô Querfortio prius usa est, diciturque ex ea prodiisse Lotharius II. Imperat. Accessit dein titulus Mansfeldtae Comitum, qui prius in alia familia fuerat, ut tamen aliqua linea, quae defecit A. C. 1496. Querfortense nomen retineret. Mansfeldensis stirpis rami fuêre varii: praecipua vero divisio fuit, cum Guntherus Albertum et Ernestum filios haberet; quorum huius posteritas denuo in aliquot lineas divisa, desiit nuper in Christiano Friderico liberis orbo. Ille (Albertus) Ernestum genuit, plurium filiorum patrem, inter quos Petrus Ernestus Caroli Principis Mansfeldiae pater fuit. Quinuncsuperant, etiam a duobus ex filiorum eius numero descondunt: nempe a Iohanne Georgio, Iohannes Georgius moderun; a Philippo autem reliqui omnes. Cum enim huius filius Bruno Wolfgangum, Brunonem et Philippum genuisset: nullus ex his prole caruit. Wolfgangus enim Gubernator in Hungaria Iavarini, defunctus A. C. 1638. ex Sophia Tautenbergica (fil. Bernardi Schenck seu Pincernae de Tautenberg) genuit Carolum Adamum (maritum Theresiae, Maximilianô Principe Dietrichsteniô genitae, exstinctum---) Christinam Elisabetham (uxorem Ioh. Francisci Comitis Trautsonii) Sophiam Agnetem (Maximiliano Principi Dietrichstenio nuptam) et Brunonem, demortuum A. C, 1623. Philippus vero, itidem Gubernator Iavarini seu Raab (qui obiit A. C. 1657.) ex Maria agnata. fil. Iohannis et Margaretae Brunsuicensis, similiter utriusque sexus liberos suscepit: ut et medius Bruno: quorum omnium progenitores ab aliquot saeculis sic habent. Guntherus Comes Mansfeldiae, qui decessit A. C. 1472. seu 1475. ex Margaretha Honstenia (filia Ernesti Com.) pater fuit Alberti, defuncti A. C. 1484, Hoc et Susannâ Bickenbach (filia Conradi Dn. de Bickenbach et Agnetis seu Margarethae, Adolfô Com. Nassoviae in Wisbaden genita) quae marito superfuit annos 46. genitus Ernestus, obiit A. C. 1532. relictô, ex Barbata Querfortia (filia Brunonis Nob. Domini de Querfort) Philippô filiô, quevi decessit A. C. 1546. Pater, ex Amalia de Leisnik (filia Hugonis Burggravii) Brunonis Com. Mansfeldiae in Bornstett praefati; qui (exstinctus A. C. 1615.) ex Christiana Barbiensi, praedictos tres fratres progenuit. Spenerus Theatr. Part II. p. 44. Ernestum vero quod attinet, filium minorem natu Guntheri, defuncti A. C. 1472. s. 1475. et
Margaretae Honsteniae, obiit is A. C. 1486. susceptô ex Margaretha agnata (filia Gebhardi Comitis, Mansfeldiae Dn. de Heldrungen) Albertô, qui (defunctus A. C. 1560.) ex Anna Honstenia (filia Ernesti Comitis) Iohannem genuit, exstinctum A. C. 1567. Hôc et Margarethâ Brunsuicensi (filiâ Ernesti Ducis Brunsuic. et Lunaeburg.) natur Fridericus Christophorus, fatô functus est A. C. 1631. Pater, ex Agnete Eberstenia (filia Wolfgangi Comitis Ebenstenii Dn. in Neugarten) Ernesti Ludovici, qui Agnete Ruthenâ ductâ, decessit A. C. 1632. Mariae Sibyllae, quae nupta Ioh. Henrico Dn. de Schoenberg obiit, A. C. 1642. Iohannis Alberti, denati A. C. 1634. et Christiani Friderici, qui natus A. C. 1615. nullâ prole susceptâ, ex Elisabetha Comite Lippiensi, obiit A. C. 1616. suae lineae ultimus. Vide eundem Spenerum Part. III. p. 21. imprimis vero in Ind. Part. II. ubi familiae historiam exhibet.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”